Tuesday, December 23, 2003

Carmina Solemnitatis Nativitatis Domini

That's "Christmas Carols in Latin", for you Latin-challenged folks...


Aquafolia Ornatis

"Deck the Halls"

Aquafolia ornatis,
Fa la la la la, la la la la.
Tempus hoc hilaritatis,
Fa la la la la, la la la la
Vestes claras induamus;
Fa la la la la, la la la la
Cantilenas nunc promamus,
Fa la la la la, la la la la.


O Parve Vice Bethlehem

"O Little Town of Bethlehem"

O parve vice Bethlehem,
Quam tacite dormis,
Et spectant alta sidera
De caeruleis caelis.
Sed in obscuris viis
Tu hodie tenes,
Aeterna luce fulgente,
Annorum omnes spes!

Nam Iesus Christus natus est;
Et laeti angeli
Infantem sanctum mirantur
Dum dormiunt pop'li.
O stellae, conclamate
Nostrum Redemptorem,
Atque laudes Deo Regi,
Mortalibus pacem!


And, of course:

Rudolphus, Reno Nasus Rubricatus

"Rudolph, the Red-Nosed Reindeer"

Reno erat Rudolphus
Nasum rubrum habebat;
Si quando hunc videbas,
Hunc candere tu dicas.

Omnes renores alii
Semper hunc deridebant;
Cum misero Rudolpho
In ludis non ludebant.

Santus Nicholas dixit
Nocte nebulae,
"Rudolphe, naso claro
Nonne carum tu duces?"

Tum renores clambant,
"Rudolphe, delectus es?
Cum naso rubro claro
Historia descendes!"

For all your Latin Carol needs, go here.